Rex statim laborem novum invenit. Herculem, cui vis incredibilis erat, in regionem Erymanthi misit: “Ibi aper homines iam multos annos torquet. Cape eum vivum!”
Hercules autem timore carebat et ea nocte ad Erymanthum properavit. Mox aper virum aspexit et fugit. Sed Hercules eum per campos egit, dum currere non iam potuit.
Ita bestiam superavit et regi tradidit. Quamquam Hercules homines periculo liberaverat, tamen rex eius vi non gaudebat. Profecto Eurystheus Herculi iterum laborem ingentem imponet.