Caesari cum id nuntiatum esset Helvetios per provinciam nostram iter facere conari, statim in Galliam contendit. Pontem, qui erat ad Genavam, iubet rescindi. Ubi de eius adventu Helvetii certiores facti sunt, legatos ad eum mittunt, qui dicerent sibi esse in animo sine ullo maleficio iter per provinciam facere. Caesar, quod memoria tenebat L. Cassium consulem occisum exercitumque eius ab Helvetiis pulsum, concedendum non putabat. Tamen, ut spatium intercedere posset, dum milites, quos imperaverat, convenirent, legatis respondit diem se ad deliberandum sumpturum.
Aufgabe:
Gib an, wie Cäsar auf die ihm gebrachte Nachricht reagierte.
Er blieb ruhig und gelassen.
Er wurde zornig.
Er reiste sofort nach Gallien.
Er ließ den Senat einberufen.
Lateinischer Beleg: (vier Wörter)