Pater meus, Hamilcar, me puero in Hispaniam imperator proficiscens Karthagine Iovi Optimo Maximo hostias immolavit. Quae divina res dum conficiebatur, quaesivit a me, vellemne secum in castra proficisci. Id cum libenter accepissem atque ab eo petere coepissem, ne dubitaret ducere, tum ille "faciam" inquit, "si mihi fidem, quam postulo, dederis." Simul me ad aram adduxit eamque ceteris remotis tenentem iurare iussit numquam me in amicitia cum Romanis fore. Id ego iusiurandum patri datum usque ad hanc aetatem ita conservavi, ut nemini dubium esse debeat, quin reliquo tempore eadem mente sim futurus.
Aufgabe:
Gib an, was Hannibals Vater gerade tat.
Er brachte Opfer dar, nachdem er in Karthago angekommen war.
Er reiste nach Spanien und brachte dort Opfer dar.
Er brachte Opfer in Karthago dar, bevor er nach Spanien reiste.
Er brachte Opfer in Karthago dar, nachdem er aus Spanien gekommen war.
Lateinischer Beleg: (gib das Verb der entsprechenden Textstelle an)